monumenta.ch > Augustinus > 21
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XX <<<     >>> XXII

Caput XXI

1 Quorum enim aures piorum ferant post emensam tot tantisque calamitatibus vitam (si tamen vita ista dicenda est, quae potius mors est, ita gravis, ut mors, quae ab hac liberat, mortis huius amore timeatur), post tam magna mala tamque multa et horrenda tandem aliquando per veram religionem atque sapientiam expiata atque finita ita pervenire ad conspectum Dei atque ita fieri beatum contemplatione incorporeae lucis per participationem inmutabilis inmortalitatis eius, cuius adipiscendae amore flagramus, ut eam quandoque necesse sit deseri et eos, qui deserunt, ab illa aeternitate veritate felicitate deiectos tartareae mortalitati, turpi stultitiae, miseriis exsecrabilibus implicari, ubi Deus amittatur, ubi odio veritas habeatur, ubi per inmundas nequitias beatitudo quaeratur, et hoc itidem atque itidem sine ullo fine priorum et posteriorum certis intervallis et dimensionibus saeculorum factum et futurum; et hoc propterea, ut possint Deo circuitibus definitis euntibus semper atque redeuntibus per nostras falsas beatitudines et veras miserias alternatim quidem, sed revolutione incessabili sempiternas nota esse opera sua, quoniam neque a faciendo quiescere neque sciendo potest ea, quae infinita sunt, indagare?
2 Quis haec audiat? quis credat? quis ferat? Quae si vera essent, non solum tacerentur prudentius, verum etiam (ut quo modo valeo dicam quod volo) doctius nescirentur. Nam si haec illic in memoria non habebimus et ideo beati erimus, cur hic per eorum scientiam gravatur amplius nostra miseria?
3 Si autem ibi ea necessario scituri sumus, hic saltem nesciamus, ut hic felicior sit expectatio quam illic adeptio summi boni; quando hic aeterna vita consequenda expectatur; ibi autem beata, sed non aeterna, quandoque amittenda cognoscitur.
Si autem dicunt neminem posse ad illam beatitudinem pervenire, nisi hos circuitus, ubi beatitudo et miseria vicissim alternant, in huius vitae eruditione cognoverit: quo modo ergo fatentur, quanto plus quisque amaverit Deum, tanto eum facilius ad beatitudinem perventurum, qui ea docent, quibus amor ipse torpescat?
4 Nam quis non remissius et tepidius amet eum, quem se cogitat necessario deserturum et contra eius veritatem sapientiamque sensurum, et hoc cum ad eius plenam pro sua capacitate notitiam beatitudinis perfectione pervenerit? quando nec hominem amicum possit quisque amare fideliter, cui se futurum novit inimicum.
5 Sed absit ut vera sint, quae nobis minantur veram miseriam numquam finiendam, sed interpositionibus falsae beatitudinis saepe ac sine fine rumpendam. Quid enim illa beatitudine falsius atque fallacius, ubi nos futuros miseros aut in tanta veritatis luce nesciamus aut in summa felicitatis arce timeamus?
6 Si enim venturam calamitatem ignoraturi sumus, peritior est hic nostra miseria, ubi venturam beatitudinem novimus; si autem nos illic clades inminens non latebit, beatius tempora transigit anima misera, quibus transactis ad beatitudinem sublevetur, quam beata, quibus transactis in miseriam revolvatur.
7 Atque ita spes nostrae infelicitatis est felix et felicitatis infelix. Unde fit, ut, quia hic mala praesentia patimur, ibi metuimus inminentia, verius semper miseri quam beati aliquando esse possimus.
Sed quoniam haec falsa sunt clamante pietate, convincente veritate (illa enim nobis veraciter promittitur vera felicitas, cuius erit semper retinenda et nulla infelicitate rumpenda certa securitas): viam rectam sequentes, quod nobis est Christus, eo duce ac salvatore a vano et inepto impiorum circuitu iter fidei mentemque avertamus.
8 Si enim de istis circuitibus et sine cessatione alternantibus itionibus et reditionibus animarum Porphyrius Platonicus suorum opinionem sequi noluit, sive ipsius rei vanitate permotus sive iam tempora Christiana reveritus, et, quod in libro decimo commemoravi, dicere maluit animam propter cognoscenda mala traditam mundo, ut ab eis liberata atque purgata, cum ad Patrem redierit, nihil ulterius tale patiatur: quanto magis nos istam inimicam Christianae fidei falsitatem detestari ac devitare debemus!
9 His autem circuitibus evacuatis atque frustratis nulla necessitas nos compellit ideo putare non habere initium temporis ex quo esse coeperit genus humanum, quia per nescio quos circuitus nihil sit in rebus novi, quod non et antea certis intervallis temporum fuerit et postea sit futurum.
10 Si enim liberatur anima non reditura ad miserias, sicut numquam antea liberata est: fit in illa aliquid, quod antea numquam factum est, et hoc quidem valde magnum, id est quae numquam desinat aeterna felicitas. Si autem in natura inmortali fit tanta novitas nullo repetita, nullo repetenda circuitu: cur in rebus mortalibus fieri non posse contenditur?
11 Si dicunt non fieri in anima beatitudinis novitatem, quoniam ad eam revertitur, in qua semper fuit, ipsa certe liberatio nova fit, cum de miseria liberatur in qua numquam fuit, et ipsa miseriae novitas in ea facta est quae numquam fuit.
12 Haec autem novitas si non in rerum, quae divina providentia gubernantur, ordinem venit, sed casu potius evenit, ubi sunt illi determinati dimensique circuitus, in quibus nulla nova fiunt, sed repetuntur eadem quae fuerunt? Si autem et haec novitas ab ordinatione providentiae non excluditur, sive data sit anima sive lapsa sit: possunt fieri nova, quae neque antea facta sint nec tamen a rerum ordine aliena sint.
13 Et si potuit anima per inprudentiam facere sibi novam miseriam, quae non esset inprovisa divinae providentiae, ut hanc quoque in rerum ordine includeret et ab hac eam non inprovide liberaret: qua tandem temeritate humanae vanitatis audemus negare divinitatem facere posse res, non sibi, sed mundo novas, quas neque antea fecerit nec umquam habuerit inprovisas?
14 Si autem dicunt liberatas quidem animas ad miseriam non reversuras, sed cum hoc fit in rebus nihil novi fieri, quoniam semper aliae atque aliae liberatae sunt et liberantur et liberabuntur: hoc certe concedunt, si ita est, novas animas fieri, quibus sit et nova miseria et nova liberatio.
15 Nam si antiquas eas esse dicunt et retrorsum sempiternas, ex quibus cotidie novi fiant homines, de quorum corporibus, si sapienter vixerint, ita liberentur, ut numquam ad miserias revolvantur, consequenter dicturi sunt infinitas.
16 Quantuslibet namque finitus numerus fuisset animarum, infinitis retro saeculis sufficere non valeret, ut ex illo semper homines fierent, quorum essent animae ab ista semper mortalitate liberandae, numquam ad eam deinceps rediturae. Nec ullo modo explicabunt, quo modo in rebus, quas, ut Deo notae esse possint, finitas volunt, infinitus sit numerus animarum.
Quapropter quoniam circuitus illi iam explosi sunt, quibus ad easdem miserias necessario putabatur anima reditura: quid restat convenientius pietati quam credere non esse inpossibile Deo et ea, quae numquam fecerit, nova facere et ineffabili praescientia voluntatem mutabilem non habere?
17 Porro autem utrum animarum liberatarum nec ulterius ad miserias rediturarum numerus possit semper augeri, ipsi viderint, qui de rerum infinitate cohibenda tam subtiliter disputant; nos vero ratiocinationem nostram ex utroque latere terminamus.
18 Si enim potest, quid causae est, ut negetur creari potuisse quod numquam antea creatum esset, si liberatarum animarum numerus, qui numquam antea fuit, non solum factus est semel, sed fieri numquam desinet? Si autem oportet ut certus sit liberatarum aliquis numerus animarum, quae ad miseriam numquam redeant, neque iste numerus ulterius augeatur: etiam ipse sine dubio, quicumque erit, ante utique numquam fuit; qui profecto crescere et ad suae quantitatis terminum pervenire sine aliquo non posset initio; quod initium eo modo antea numquam fuit.
19 Hoc ergo ut esset, creatus est homo, ante quem nullus fuit.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 12, XX <<<     >>> XXII
monumenta.ch > Augustinus > 21